Societas Cincinnatorum

Domus Andersonia sedes Societatis Cincinnatorum in urbe Vasintoniae
Insigne Societatis Cincinnatorum. "Societas Cincinnatorum instituta A.D. 1783

Societas Cincinnatorum (Society of the Cincinnati), est societas honorifica Americana, a Georgio Washingtonio die 13 mensis Maii 1783 condita.

Primi sodales Societatis Cincinnatorum fuerunt milites qui pro libertate Americana obtinenda in bello liberationis dimicaverunt.

Nomen societatis alludit ad Cincinnatum, qui bello finito, ex ense aratrum fecit et perrexit patriae agrum colendo servire.

Societas semper floret et sodales hodierni sunt ei qui ab his primis liberatoribus patriae orti sunt.

Sententia Societatis est latina : Omnia reliquit servare rempublicam quod significare vult "omnia reliquit ad servandam rem publicam".

Sedes societatis est "Domus Andersonia" (Anderson House) in urbe Vasintoniae.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne